Hľadaný výraz: 1Mach 6,10-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “ Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine 11 et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! 12 Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. 13 Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ”.

1

mail   print   facebook   twitter